turpia cum faceret Palladis ora tumor.non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undaset petere Hyrcani litora nota maris,spargere et alterna communis caede Penatiset ferre ad patrios praemia dira Lares!una contentum pudeat me vivere amica?hoc si crimen erit, crimen Amoris erit:mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecumrorida muscosis antra tenere iugis.illic aspicies scopulis haerere Sororeset canere antiqui dulcia furta Iovis,ut Semela est combustus, ut est deperditus Io,denique ut ad Troiae tecta volarit avis.quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma,communis culpae cur reus unus agor?nec tu Virginibus reverentia moveris ora:hic quoque non nescit quid sit amare chorus;si tamen Oeagri quaedam compressa figuraBistoniis olim rupibus accubuit.hic ubi me prima statuent in parte choreae,et medius docta cuspide Bacchus erit,tum capiti sacros patiar pendere corymbos:nam sine te nostrum non valet ingenium.QVAERIS, cur veniam tibi tardior? aurea Phoebiporticus a magno Caesare aperta fuit.tantam erat in speciem Poenis digesta columnis,inter quas Danai femina turba senis.hic equidem Phoebo visus mihi pulchrior ipsomarmoreus tacita carmen hiare lyra;atque aram circum steterant armenta Myronis,quattuor artificis, vivida signa, boves.tum medium claro surgebat marmore templum,et patria Phoebo carius Ortygia:in quo Solis erat supra fastigia currus;et valvae, Libyci nobile dentis opus,altera deiectos Parnasi vertice Gallos,altera maerebat funera Tantalidos.deinde inter matrem deus ipse interque sororemPythius in longa carmina veste sonat.QUI videt, is peccat: qui te non viderit ergo,