non non humani partus sunt talia dona:ista decem menses non peperere bona.gloria Romanis una es tu nata puellis:Romana accumbes prima puella Iovi,nec semper nobiscum humana cubilia vises;post Helenam haec terris forma secunda redit.hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.olim mirabar, quod tanti ad Pergama belliEuropae atque Asiae causa puella fuit:nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,tu quia poscebas, tu quia lentus eras.digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles;vel Priamo belli causa probanda fuit.si quis vult fama tabulas anteire vetustas,hic dominam exemplo ponat in arte meam:sive illam Hesperiis, sive illam ostendet Eois,uret et Eoos, uret et Hesperios.his saltem ut tenear iam finibus! aut mihi, si quis,acrior, ut moriar, venerit alter amor!ac veluti primo taurus detractat aratra,post venit assueto mollis ad arva iugo,sic primo iuvenes trepidant in amore feroces,dehinc domiti post haec aequa et iniqua ferunt.turpia perpessus vates est vincla Melampus,cognitus Iphicli surripuisse boves;quem non lucra, magis Pero formosa coegit,mox Amythaonia nupta futura domo.Multa prius dominae delicta queraris oportet,saepe roges aliquid, saepe repulsus eas,et saepe immeritos corrumpas dentibus unguis,et crepitum dubio suscitet ira pede!nequiquam perfusa meis unguenta capillis,ibat et expenso planta morata gradu.non hic herba valet, non hic nocturna Cytaeis,non Perimedaeae gramina cocta manus;nam cui non ego sum fallaci praemia vati?quae mea non decies somnia versat anus?quippe ubi nec causas nec apertos cernimus ictus,unde tamen veniant tot mala caeca via est;