et iam ad mandatam venimus ecce domum.'atque ita me iniecto dixerunt rursus amictu:'I nunc et noctes disce manere domi.'MANE erat, et volui, si sola quiesceret illa,visere: at in lecto Cynthia sola fuit.obstipui: non illa mihi formosior umquamvisa, neque ostrina cum fuit in tunica,ibat et hinc castae narratum somnia Vestae,neu sibi neve mihi quae nocitura forent:talis visa mihi somno dimissa recenti.heu quantum per se candida forma valet!'Quid tu matutinus,' ait 'speculator amicae,me similem vestris moribus esse putas?non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus,vel tu vel si quis verior esse potest.apparent non ulla toro vestigia presso,signa volutantis nec iacuisse duos.aspice ut in toto nullus mihi corpore surgatspiritus admisso notus adulterio.'dixit, et opposita propellens savia dextraprosilit in laxa nixa pedem solea.sic ego tam sancti custos deludor amoris:ex illo felix nox mihi nulla fuit.QVO fugis a demens? nulla est fuga: tu licet usquead Tanain fugias, usque sequetur Amor.non si Pegaseo vecteris in aere dorso,nec tibi si Persei moverit ala pedes;vel si te sectae rapiant talaribus aurae,nil tibi Mercurii proderit alta viainstat semper Amor supra caput, instat amanti,et gravis ipse super libera colla sedet.excubat ille acer custos et tollere numquamte patietur humo lumina capta semel.et iam si pecces, deus exorabilis ille estsi modo praesentis viderit esse preces.ISTA senes licet accusent convivia duri:nos modo propositum, vita, teramus iterillorum antiquis onerantur legibus aures:hic locus est in quo, tibia docta, sones,quae non iure vado Maeandri iacta natasti,