tam formosa tuum mortua crimen erit.hoc tibi vel poterit coniunx ignoscere Iuno:frangitur et Iuno, si qua puella perit.venit enim tempus, quo torridus aestuat aer,incipit et sicco fervere terra Cane.sed non tam ardoris culpa est neque crimina caeliquam totiens sanctos non habuisse deos.hoc perdit miseras, hoc perdidit ante puellas:quidquid iurarunt, ventus et unda rapit.num sibi collatam doluit Venus? illa peraequeprae se formosis invidiosa dea est.an contempta tibi Iunonis templa Pelasgae?Palladis aut oculos ausa negare bonos?semper, formosae, non nostis parcere verbis.hoc tibi lingua nocens, hoc tibi forma dedit.sed tibi vexatae per multa pericula vitaeextremo venit mollior hora die.Io versa caput primos mugiverat annos:nunc dea, quae Nili flumina vacca bibit.Ino etiam prima terris aetate vagata est:hanc miser implorat navita Leucothoen.Andromede monstris fuerat devota marinis:haec eadem Persei nobilis uxor erat.Callisto Arcadios erraverat ursa per agros:haec nocturna suo sidere vela regit.quod si forte tibi properarint fata quietem,illa sepulturae fata beata tuae,narrabis Semelae, quo sit formosa periclo,credet et illa, suo docta puella malo;et tibi Maeonias omnis heroidas interprimus erit nulla non tribuente locus.nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem:et deus et durus vertitur ipse dies.DEFICIVNT magico torti sub carmine rhombi,et iacet exstincto laurus adusta foco;et iam Luna negat totiens descendere caelo,nigraque funestum concinit omen avis.una ratis fati nostros portabit amorescaerula ad infernos velificata lacus.sed non unius, quaeso, miserere duorum!