vidistis nostras, utraque forma rapit;illaque plebeio vel sit sandycis amictu:haec atque illa mali vulneris una via est.cum satis una tuis insomnia portet ocellis,una sat est cuivis femina multa mala.VIDI te in somnis fracta, mea vita, carinaIonio lassas ducere rore manus,et quaecumque in me fueras mentita fateri,nec iam umore gravis tollere posse comas,qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,aurea quam molli tergore vexit ovis.quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,atque tua labens navita fleret aqua!quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe!at tu vix primas extollens gurgite palmassaepe meum nomen iam peritura vocas.quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,esses Ionii facta puella maris,et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,candida Nesaee, caerula Cymothoe.sed tibi subsidio delphinum currere vidi,qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.iamque ego conabar summo me mittere saxo,cum mihi discussit talia visa metus.NUNC admirentur quod tam mihi pulchra puellaserviat et tota dicar in urbe potens!non, si Cambysae redeant et flumina Croesi,dicat ' De nostro surge, poeta, toro.'nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos:carmina tam sancte nulla puella colit.multum in amore fides, multum constantia prodest:qui dare multa potest, multa et amare potestseu mare per longum mea cogitet ire puella,hanc sequar et fidos una aget aura duos.unum litus erit sopitis unaque tectoarbor, et ex una saepe bibemus aqua;et tabula una duos poterit componere amantis,prora cubile mihi seu mihi puppis erit.omnia perpetiar: saevus licet urgeat Eurus ;