Calve, tua venia, pace, Catulle, tua.miles depositis annosus secubat armis,grandaevique negant ducere aratra boves,putris et in vacua requiescit navis harena,et vetus in templo bellica parma vacat:at me ab amore tuo deducet nulla senectus,sive ego Tithonus sive ego Nestor ero.nonne fuit satius duro servire tyrannoet gemere in tauro, saeve Perille, tuo?Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu,Caucasias etiam si pateremur avis.sed tamen obsistam. teritur robigine mucroferreus et parvo saepe liquore silex:at nullo dominae teritur sub crimine amor, quirestat et immerita sustinet aure minas.ultro contemptus rogat, et peccasse fateturlaesus, et invitis ipse redit pedibus.tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,credule, nulla diu femina pondus habet.an quisquam in mediis persolvit vota procellis.cum saepe in portu fracta carina natet?aut prius infecto deposcit praemia cursu,septima quam metam triverit arte rota?mendaces ludunt flatus in amore secundi:si qua venit sero, magna ruina venit.tu tamen interea, quamvis te diligat illa,in tacito cohibe gaudia clausa sinu.namque in armore suo semper sua maxima cuiquenescio quo pacto verba nocere solent.quamvis te persaepe vocet, semel ire memento:invidiam quod habet, non solet esse diu.at si saecla forent antiquis grata puellis,essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego.non tamen ista meos mutabunt saecula mores:unus quisque sua noverit ire via.at, vos qui officia in multos revocatis amores,quantus sic cruciat lumina vestra dolor!vidistis pleno teneram candore puellam,vidistis fuscam, ducit uterque color;vidistis quandam Argiva prodire figura,