quem, quae scire timet, quaerere fata iubet.cui fugienda fuit indocti semita vulgi,ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est.ingenuus quisquam alterius dat munera servo,ut promissa suae verba ferat dominae?et quaerit totiens 'Quaenam nunc porticus illamintegit?' et 'Campo quomovet illa pedes?'deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama laboresHerculis, ut scribat 'Muneris ecquid habes?'cernere uti possis vultum custodis amari,captus et immunda saepe latere casa?quam care semel in toto nox vertitur anno!a pereant, si quos ianua clausa iuvat!contra, reiecto quae libera vadit amictu,custodum et nullo saepta timore, placet?cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco,nec sinit esse moram, si quis adire velit;differet haec numquam, nec poscet garrula, quodastrictus ploret saepe dedisse pater,nec dicet ' Timeo, propera iam surgere, quaeso:infelix, hodie vir mihi rure venit.'et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes,me iuerint: nolim furta pudica tori;libertas quoniam nulli iam restat amanti:nullus liber erit, si quis amare volet.'tu loqueris, cum sis iam noto fabula libroet tua sit toto Cynthia lecta foro?'cui non his verbis aspergat tempora sudor?aut pudor ingenuus, aut reticendus amorquod si tam facilis spiraret Cynthia nobis,non ego nequitiae dicerer esse caput,nec sic per totam infamis traducerer urbem,urerer et quamvis, nomine verba darem.quare ne tibi sit mirum me quaerere vilis:parcius infamant: num tibi causa levis?et modo pavonis caudae flabella superbaeet manibus dura frigus habere pila,et cupit iratum talos me poscere eburnos,quaeque nitent Sacra vilia dona Via.a peream, si me ista movent dispendia, sed me