quidquid eram, hoc animi gratia magna tui.cum te tam multi peterent, tu me una petisti:possum ego naturae non meminisse tuae?tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et meinferno damnes, Aeace, iudicio,atque inter Tityi volucris mea poena vagetur,tumque ego Sisyphio saxa labore geram!nec tu supplicibus me sis venerata tabellis:ultima talis erit quae mea prima fides.hoc mihi perpetuo ius est, quod s amatornec cito desisto nec temere incipio.A QVANTVM de me Panthi tibi pagina finxit,tantum illi Pantho ne sit amica Venus!sed tibi iam videor Dodona verior augur.uxorem ille tuus pulcher amator habet!tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantatliber: tu nimium credula, sola iaces.et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbusdicit se invito saepe fuisse domi.dispeream, si quicquam aliud quam gloria de tequaeritur: has laudes ille maritus habet.Colchida sic hospes quondam decepit Iason:eiecta est (tenuit namque Creusa) domo.sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso:vidit amatorem pandere vela suum.a nimium faciles aurem praebere puellae,discite desertae non temere esse bonae!huic quoque, qui restat, iam pridem quaeritur alterexperta in primo, stulta, cavere potes.nos quocumque loco, nos omni tempore tecumsive aegra pariter sive valellte sumus.Scis here mi multas pariter placuisse puellas;scis mihi, Demophoon, multa venire mala.nulla meis frustra lustrantur compita plantis;o nimis exitio nata theatra meo,sive aliquis molli diducit candida gestubracchia, seu varios incinit ore modos!interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli,candida non tecto pectore si qua sedet,sive vagi crines puris in frontibus errant,