quam gravis amisso Memnone luctus erat.cum sene non puduit talem dormire puellamet canae totiens oscula ferre comae.at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sisipsa anus haud longa curva futura die.quin ego deminuo curam, quod saepe Cupidohuic malus esse solet, cui bonus ante fuit.nunc etiam infectos demens imitare Britannos,ludis et externo tincta nitore caput?ut natura dedit, sic omnis recta figura est:turpis Romano Belgicus ore color.illi sub terris fiant mala multa puellae,quae mentita suas vertit inepta comas!deme: mihi certe poteris formosa videri,mi formosa sat es, si modo saepe venis.an si caeruleo quaedam sua tempora fucotinxerit, idcirco caerula forma bona est?cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus,frater ego et tibi sim filius unus ego.ipse tuus semper tibi sit custodia lectus,nec nimis ornata fronte sedere velis.credam ego narranti, noli committere, famae:et terram mmor transilit et maria.ETSI me invito discedis, Cynthia, Roma,laetor quod sine me devia rura coles.nullus erit castis iuvenis corruptor in agris,qui te blanditiis non sinat esse probam;nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras,nec tibi clamatae somnus amarus erit.sola eris et solos spectabis, Cynthia, montiset pecus et finis pauperis agricolae.illic te nulli poterunt corrumpere ludi,fanaque peccatis plurima causa tuis.illic assidue tauros spectabis arantis,et vitem docta ponere falce comas;atque ibi rara feres inculto tura sacello,haedus ubi agrestis corruet ante focos;protinus et nuda choreas imitabere sura;omnia ab externo sint modo tuta viro.ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae