fulminaque aetheria desiluisse domo:non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion,nec sic de nihilo fulminis ira cadit;periuras tunc ille solet punire puellas,deceptus quoniam flevit et ipse deus.quare ne tibi sit tanti Sidonia vestis,ut timeas, quotiens nubilus Auster erit.mentiri noctem, promissis ducere amantem,hoc erit infectas sanguine habere manus!horum ego sum vates, quotiens desertus amarasexplevi noctes, fractus utroque toro.vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte,ut liquor arenti fallat ab ore sitim;vel tu Sisyphios licet admirere labores,difficile ut toto monte volutet onus;durius in terris nihil est quod vivat amante,nec, modo si sapias, quod minus esse velis.quem modo felicem invidia admirante ferebant,nunc decimo admittor vix ego quoque die.nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo,sumere et in nostras trita venena manus;nec licet in triviis sicca requiescere luna,aut per rimosas mittere verba fores.quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo:tum flebit, cum in me senserit esse fidem.assiduae multis odium peperere querelae:frangitur in tacito femina saepe viro.si quid vidisti, semper vidisse negato!aut si quid doluit forte, dolere nega!quid mea si canis aetas candesceret annis,et faceret scissas languida ruga genas?at non Tithoni spernens Aurora senectamdesertum Eoa passa iacere domo est:illum saepe suis decedens fovit in ulnisquam prius adiunctos sedula lavit equos;illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,maturos iterum est questa redire dies;illa deos currum conscendens dixit iniquos,invitum et terris praestitit officium.cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,