dic alias iterum naviget Illyrias!Cynthia non sequitur fascis nec curat honores,semper amatorum ponderat una sinus.at tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori,rumpat ut assiduis membra libidinibus!ergo muneribus quivis mercatur amorem?Iuppiter, indigna merce puella perit.semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas,et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.atque utinam Romae nemo esset dives, et ipsestraminea posset dux habitare casa!numquam Venales essent ad munus amicae,atque una fieret cana puella domo;numquam septenas noctes seiuncta cubares,candida tam foedo bracchia fusa viro,non quia peccarim (testor te), sed quia vulgoformosis levitas semper amica fuit.barbarus exclusis agitat vestigia lumbis,et subito felix nunc mea regna tenet!aspice quid donis Eriphyla invenit amaris,arserit et quantis nupta Creusa malis.nullane sedabit nostros iniuria fletus?an dolor hic vitiis nescit abesse tuis?tot iam abiere dies, cum me nec cura theatrinec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat.at pudeat certe, pudeat! nisi forte, quod aiunt,turpis amor surdis auribus esse solet.cerne ducem, modo qui fremitu complevit inaniActia damnatis aequora militibus:hunc infamis arnor versis dare terga carinisiussit et extremo quaerere in orbe fugam.Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est:illa, qua vicit, condidit arma manu.sed quascumque tibi vestis, quoscumque smaragdos,quosve dedit flavo lumine chrysolithos,haec videam rapidas in vanum ferre procellas:quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua.non semper placidus periuros ridet amantisIuppiter et surda neglegit aure preces.vidistis toto sonitus percurrere caelo,