nox tibi longa venit, nec reditura dies.atque utinam haerentis sic nos vincire catenavelles, ut numquam solveret ulla dies!exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,masculus et totum femina coniugium.errat, qui finem vesani quaerit amoris:verus amor nullum novit habere modum.terra prius falso partu deludet arantis,et citius nigros Sol agitabit equos,fluminaque ad caput incipient revocare liquores,aridus et sicco gurgite piscis erit,quam possim nostros alio transferre dolores:huius ero vivus, mortuus huius ero.quod mihi secum talis concedere noctesilla velit, vitae longus et annus erit.si dabit haec multas, fiam immortalis in illis:nocte una quivis vel deus esse potest.qualem si cuncti cuperent decurrere vitamet pressi multo membra iacere mero,non ferrum crudele neque esset bellica navis,nec nostra Actiacum verteret ossa mare,nec totiens propriis circum oppugnata triumphislassa foret crinis solere Roma suos.haec certe merito poterunt laudare minores:laeserunt nullos pocula nostra deos.tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae!omnia si dederis oscula, pauca dabis.ac veluti folia arentis liquere corollas,quae passim calathis strata natare vides,sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes,forsitan includet crastina fata dies.Praetor ab Illyricis venit modo, Cynthia, terris,maxima praeda tibi, maxima cura mihi.non potuit saxo vitam posuisse Cerauno?a, Neptune, tibi qualia dona darem!nunc sine me plena fiunt convivia mensa,nunc sine me tota ianua nocte patet.quare, si sapis, oblatas ne desere messiset stolidum pleno vellere carpe pecus;deinde, ubi consumpto restabit munere pauper,