condicio! cineri nunc medicina datur.alltc pedes caecis lucebat semita nobis:scilicet insano nemo in amore videt.hoc sensi prodesse magis: contemnite, amantes!sic hodie veniet, si qua negavit heri.pulsabant alii frustra dominamque vocabant:mecum habuit positum lenta puella caput.haec mihi devictis potior victoria Parthis,haec spolia, haec reges, haec mihi currus erunt.magna ego dona tua figam, Cytherea, columna,taleque sub nostro nomine carmen erit:HAS PONO ANTE TVAS TIBI, DIVA, PROPERTIVS AEDISEXVVIAS, TOTA NOCTE RECEPTVS AMANS.nunc a te, mea lux, veniet mea litore navisservato, an mediis sidat onusta vadis.quod si forte aliqua nobis mutabere culpa,vestibulum iaceam mortuus ante tuum!o me felicem! o nox mihi candida! et o tulectule deliciis facte beate meis!quam multa apposita narramus verba lucerna,quantaque sublato lumine rixa fuit!nam modo nudatis mecum est luctata papillis,interdum tunica duxit operta moram.illa meos somno lapsos patefecit ocellosore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?'quam vario amplexu mutamus bracchia! quantumoscula sunt labris nostra morata tuis!non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:si nescis, oculi sunt in amore duces.ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,cum Menelaeo surgeret e thalamo;nudus et Endymion Phoebi cepisse sororemdicitur et nudae concubuisse deae.quod si pertendens animo vestita cubaris,scissa veste meas experiere manus:quin etiam, si me ulterius provexerit ira,ostendes matri bracchia laesa tuae.necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:viderit haec, si quam iam peperisse pudet.dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore: