et sit in exiguo laurus super addita busto,quae tegat exstincti funeris umbra locum,et duo sint versus: QVI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS,VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT.nec minus haec nostri notescet fama sepulcri,quam fuerant Pthii busta cruenta viri.tu quoque si quando venies ad fata, memento,hoc iter ad lapides cana veni memores.interea cave sis nos aspernata sepultos:non nihil ad verum conscia terra sapit.atque utinam primis animam me ponere cunisiussisset quaevis de Tribus una Soror!nam quo tam dubiae servetur spiritus horae?Nestoris est visus post tria saecla cinis:cui si longaevae minuisset fata senectaeGallicus Iliacis miles in aggeribus,non ille Antilochi vidisset corpus humari,diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?'tu tamen amisso non numquam flebis amico:fas est praeteritos semper amare viros.testis, qui niveum quondam percussit Adonemvenantem Idalio vertice durus aper,illis formosum iacuisse paludibus; illucdiceris effusa tu, Venus, isse coma.sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manis:non ita Dardanio gavisus Atrida triumpho est,cum caderent magnae Laomedontis opes;nec sic errore exacto laetatus Vlixes,cum tetigit carae litora Dulichiae;nec sic Electra, salvum cum aspexit Oresten,cuius falsa tenens fleverat ossa soror;nec sic incolumem Minois Thesea vidit,Daedalium lino cum duce rexit iter;quanta ego praeterita collegi gaudia nocte:immortalis ero, si altera talis erit.at dum demissis supplex cervicibus ibam,dicebar sicco vilior esse lacu.nec mihi iam fastus opponere quaerit iniquos,nec mihi ploranti lenta sedere potest.atque utinam non tam sero mihi nota fuisset