Spartanae referas laudibus Hermionae,et quascumque tulit formosi temporis aetas;Cynthia non illas nomen habere sinat:nedum, si levibus fuerit collata figuris,inferior duro iudice turpis eat.haec sed forma mei pars est extrema furoris;sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:ingenuus color et motis decor artubus et quaegaudia sub tacita discere veste libet.quo magis et nostros contendis solvere amores,hoc magis accepta fallit uterque fide.non impune feres: sciet haec insana puellaet tibi non tacitis vocibus hostis erit;nec tibi me post haec committet Cynthia nec tequaeret; erit tanti criminis illa memor,et te circum omnis alias irata puellasdifferet: heu nullo limine carus eris.nullas illa suis contemnet fletibus aras,et quicumque sacer, qualis ubique, lapis.non ullo gravius temptatur Cynthia damnoquam sibi cum rapto cessat amore decus,praecipue nostro. maneat sic semper, adoro,nec quicquam ex illa quod querar inveniam!invide, tu tandem voces compesce molestaset sine nos cursu, quo sumus, ire pares!Quid tibi vis, insane? meae sentire furores?infelix, properas ultima nosse mala,et miser ignotos vestigia ferre per ignes,et bibere e tota toxica Thessalia.non est illa vagis similis collata puellis:molliter irasci non sciet illa tibi.quod si forte tuis non est contraria votis,at tibi curarum milia quanta dabit!non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:illa ferox animis alligat una viros.a, mea contemptus quotiens ad limina curres,cum tibi singultu fortia verba cadent,et tremulus maestis orietur fletibus horror,et timor informem ducet in ore notam,et quaecumque voles fugient tibi verba querenti,