molliter impresso conor adire toro;et quamvis duplici correptum ardore iuberenthac Amor hac Liber, durus uterque deus,subiecto leviter positam temptare lacertoosculaque admota sumere tarda manu,non tamen ausus eram dominae turbare quietem,expertae metuens iurgia saevitiae;sed sic intentis haerebam fixus ocellis,Argus ut ignotis cornibus Inachidos.et modo solvebam nostra de fronte corollasponebamque tuis, Cynthia, temporibus;et modo gaudebam lapsos formare capillos;nunc furtiva cavis poma dabam manibus:omnia quae ingrato largibar munera somno,munera de prono saepe voluta sinu;et quotiens raro duxti suspiria motu,obstupui vano credulus auspicio,ne qua tibi insolitos portarent visa timores,neve quis invitam cogeret esse suam:donec diversas praecurrens luna fenestras,luna moraturis sedula luminibus,compositos levibus radiis patefecit ocellos.sic ait in molli fixa toro cubitum:'tandem te nostro referens iniuria lectoalterius clausis expulit e foribus?namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,languidus exactis, ei mihi, sideribus?o utinam talis perducas, improbe, noctes,me miseram qualis semper habere iubes!nam modo purpureo fallebam stamine somnum,rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;interdum leviter mecum deserta querebarexterno longas saepe in amore moras:dum me iucundis lassam Sopor impulit alis.illa fuit lacrimis ultima cura meis.'Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellasmutatum domina cogis abire mea?quid me non pateris vitae quodcumque sequeturhoc magis assueto ducere servitio?tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu