iussa neque arguto facta dolore queri.pro quo continui montes et frigida rupeset datur inculto tramite dura quies;et quodcumque meae possunt narrare querelae,cogor ad argutas dicere s aves.sed qualiscumque's, resonent mihi 'Cynthia' silvae,nec deserta tuo nomine saxa vacent.Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manes,nec moror extremo debita fata rogo;sed ne forte tuo careat mihi funus amore,hic timor est ipsis durior exsequiis.non adeo leviter nostris puer haesit ocellis,ut meus oblito pulvis amore vacet.illic Phylacides iucundae coniugis herosnon potuit caecis immemor esse locis,sed cupidus falsis attingere gaudia palmisThessalis antiquam venerat umbra domum.illic quidquid ero, semper tua dicar imago:traicit et fati litora magnus amor.illic formosae veniant chorus heroinae,quas dedit Argivis Dardana praeda viris:quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, formagratior et (Tellus hoc ita iusta sinat)quamvis te longae remorentur fata senectae,cara tamen lacrimis ossa futura meis.quae tu viva mea possis sentire favilla!tum mihi non ullo mors sit amara loco.quam vereor, ne te contempto, Cynthia, bustoabstrahat a nostro pulvere iniquus Amor,cogat et invitam lacrimas siccare cadentis!flectitur assiduis certa puella minis.quare, dum licet, inter nos laetemur amantes:non satis est ullo tempore longus amor.Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore,quod tibi ne vacuo defluat ex animo:saepe imprudenti fortuna occurrit amanti:crudelis Minyis sic erat Ascanius.est tibi non infra specie, non nomine dispar,Theiodamanteo proximus ardor Hylae:huic tu, sive leges Umbrae rate flumina silvae,