primus et invito gurgite fecit iter!nonne fuit levius dominae pervincere mores(quamvis dura, tamen rara puella fuit),quam sic ignotis circumdata litora silviscernere et optatos quaerere Tyndaridas?illic si qua meum sepelissent fata dolorem,ultimus et posito staret amore lapis,illa meo caros donasset funere crines,molliter et tenera poneret ossa rosa;illa meum extremo clamasset pulvere nomen,ut mihi non ullo pondere terra foret.at vos, aequoreae formosa Doride natae,candida felici solvite vela choro:si quando vestras labens Amor attigit undas,mansuetis socio parcite litoribus.Haec certe deserta loca et taciturna querenti,et vacuum Zephyri possidet aura nemus.hic licet occultos proferre impune dolores,si modo sola queant saxa tenere fidem.unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?quod mihi das flendi, Cynthia, principium?qui modo felicis inter numerabar amantes,nunc in amore tuo cogor habere notam.quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant?an nova tristitiae causa puella tuae?sic mihi te referas, levis, ut non altera nostrolimine formosos intulit ulla pedes.quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,non ita saeva tamen venerit ira mea,ut tibi sim merito semper furor, et tua flendolumina deiectis turpia sint lacrimis.an quia parva damus mutato signa colore,et non ulla meo clamat in ore fides?vos eritis testes, si quos habet arbor amores,fagus et Arcadio pinus amica deo.ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,scribitur et teneris Cynthia corticibus!ah tua quot peperit nobis iniuria curas,quae m tacitis cognita sunt foribus!omnia consuevi timidus perferre superbae