tu quoque uti fieres nobilis historia.desine iam revocare tuis periuria verbis,Cynthia, et oblitos parce movere deos;audax ah nimium, nostro dolitura periclo,si quid forte tibi durius inciderit!alta prius retro labentur flumina ponto,annus et inversas duxerit ante vices,quam tua sub nostro mutetur pectore cura:sis quodcumque voles, non aliena tamen.tam tibi ne viles isti videantur ocelli,per quos saepe mihi credita perfidiast!hos tu iurabas, si quid mentita fuisses,ut tibi suppositis exciderent manibus:et contra magnum potes hos attollere Solem,nec tremis admissae conscia nequitiae?quis te cogebat multos pallere coloreset fletum invitis ducere luminibus?quis ego nunc pereo, similis moniturus amantesnon ullis tutum credere blanditiis.Quae fueram magnis olim patefacta triumphis,ianua Patriciae vota Pudicitiae,cuius inaurati celebrarunt limina currus,captorum lacrimis umida supplicibus,nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis,pulsata indignis saepe queror manibus,et mihi non desunt turpes pendere corollaesemper et exclusi signa iacere faces.nec possum infamis dominae defendere voces,nobilis obscenis tradita carminibus;nec tamen illa suae revocatur parcere famae,turpior et saecli vivere luxuria.has inter gravius cogor deflere querelas,supplicis a longis tristior excubiis.ille meos numquam patitur requiescere postes,arguta referens carmina blanditia:'ianua vel domina penitus crudelior ipsa,quid mihi tam duris clausa taces foribus?cur numquam reserata meos admittis amores,nescia furtivas reddere mota preces?nullane finis erit nostro concessa dolori,