nescit Amor magnis cedere divitiis.nam sive optatam mecum trahit illa quietem,seu facili totum ducit amore diem,tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores,et legitur Rubris gemma sub aequoribus;tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:quae maneant, dum me fata perire volent!nam quis divitiis adverso gaudet Amore?nulla mihi tristi praemia sint Venere!illa potest magnas heroum infringere vires,illa etiam duris mentibus esse dolor:illa neque Arabium metuit transcendere limennec timet ostrino, Tulle, subire toro,et miserum toto iuvenem versare cubili:quid relevant variis serica textilibus?quae mihi dum placata aderit, non ulla vereborregna vel Alcinoi munera despicere.Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam,hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.aspice me quanto rapiat fortuna periclo!tu tamen in nostro lenta timore venis;et potes hesternos manibus componere crineset longa faciem quaerere desidia,nec minus Eois pectus variare lapillis,ut formosa novo quae parat ire viro.at non sic Ithaci digressu mota Calypsodesertis olim fleverat aequoribus:multos illa dies incomptis maesta capillissederat, iniusto multa locuta salo,et quamvis numquam post haec visura, dolebatilla tamen, longae conscia laetitiae.nec sic Aesoniden rapientibus anxia ventisHypsipyle vacuo constitit in thalamo:Hypsipyle nullos post illos sensit amores,ut semel Haemonio tabuit hospitio.coniugis Euadne miseros elata per ignesoccidit, Argivae fama pudicitiae.Alphesiboea suos ultast pro coniuge fratres,sanguinis et cari vincula rupit amor.quarum nulla tuos potuit convertere mores,