alternae facilis cedere lympha manu,quam vacet alterius blandos audire susurrosmolliter in tacito litore compositam!non quia perspecta non es mihi cognita fama,sed quod in hac omnis parte timetur amor.ignosces igitur, si quid tibi triste libelliattulerint nostri: culpa timoris erit.ah mihi non maior carae custodia matrisaut sine te vitae cura sit ulla meae!tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,omnia tu nostrae tempora laetitiae.seu tristis veniam seu contra laetus amicis,quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.'tu modo quam primum corruptas desere Baias:multis ista dabunt litora discidium,litora quae fuerunt castis inimica puellis:ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae!Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram?tam multa illa meo divisast milia lecto,quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;nec mihi consuetos amplexu nutrit amoresCynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.olim gratus eram: non ullo tempore cuiquamcontigit ut simili posset amare fide.invidiae fuimus: num me deus obruit? an quaelecta Prometheis dividit herba iugis?non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.quantus in exiguo tempore fugit amor!nunc primum longas s cognoscere noctescogor et ipse meis auribus esse gravis.felix, qui potuit praesenti flere puellae(non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),aut, si despectus, potuit mutare calores(sunt quoque translato gaudia servitio).mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu,Galle, quod abrepto s amore vacem.at non ipse tuas imitabor, perfide, voces: