atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.principio terram sol excoquit et facit are,at glaciem dissolvit et altis montibus altasextructasque nives radiis tabescere cogit;denique cera lique fit in eius posta vapore.ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,at coria et carnem trahit et conducit in unum.umor aquae porro ferrum condurat ab igni,at coria et carnem mollit durata calore.barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.denique amaracinum fugitat sus et timet omneunguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;quod nos inter dum tam quam recreare videtur.at contra nobis caenum taeterrima cum sitspurcities, eadem subus haec iucunda videtur,insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de readgredior, quod dicendum prius esse videtur.multa foramina cum variis sint reddita rebus,dissimili inter se natura praedita debentesse et habere suam naturam quaeque viasque.quippe etenim varii sensus animantibus insunt,quorum quisque suam proprie rem percipit in se;nam penetrare alio sonitus alioque saporemcernimus e sucis, alio nidoris odores.scilicet id fieri cogit natura viarummultimodis varians, ut paulo ostendimus ante.praeterea manare aliud per saxa videtur,atque aliud lignis, aliud transire per aurum,argentoque foras aliud vitroque meare;nam fluere hac species, illac calor ire videtur,atque aliis aliud citius transmittere eadem.scilicet id fieri cogit natura viarummultimodis varians, ut paulo ostendimus ante,propter dissimilem naturam textaque rerum.Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locataomnia constiterint nobis praeposta parata,quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis