Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,perpetuo fluere ac mitti spargique necessestcorpora quae feriant oculos visumque lacessant.perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undisaequoris, exesor moerorum, litora propter;nec varii cessant sonitus manare per auras;denique in os salsi venit umor saepe saporis,cum mare versamur propter, dilutaque contracum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenterfertur et in cunctas dimittitur undique partisnec mora nec requies interdatur ulla fluendi,perpetuo quoniam sentimus et omnia sempercernere odorari licet et sentire sonare.Nunc omnis repetam quam raro corpore sint rescommemorare; quod in primo quoque carmine claret.quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad resnoscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,qua de disserere adgredior, firmare necessestnil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.principio fit ut in speluncis saxa supernasudent umore et guttis manantibus stillent.manat item nobis e toto corpore sudor,crescit barba pilique per omnia membra, per artus.diditur in venas cibus omnis, auget alitquecorporis extremas quoque partis unguiculosque.frigus item transire per aes calidumque vaporemsentimus, sentimus item transire per aurumatque per argentum, cum pocula plena tenemus.denique per dissaepta domorum saxea vocespervolitant, permanat odor frigusque vaposqueignis, qui ferri quoque vim penetrare sueevitsueëvit,denique qua circum caeli lorica coeercetcoeërcet,morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;et tempestate in terra caeloque coortain caelum terrasque remotae iure facessunt;quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.Huc accedit uti non omnia, quae iaciunturcorpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu