taedaque consimili ratione accensa per undasconlucet, quo cumque natans impellitur auris.ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporissemina de terraque necessest funditus ipsaignis corpora per totum consurgere fontemet simul exspirare foras exireque in auras,non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;praeterea dispersa foras erumpere cogitvis per aquam subito sursumque ea conciliari.quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquaiqui scatit et salsas circum se dimovet undas;et multis aliis praebet regionibus aequorutilitatem opportunam sitientibus nautis,quod dulcis inter salsas intervomit undas.sic igitur per eum possunt erumpere fontemet scatere illa foras; in stuppam semina quae cumconveniunt aut in taedai corpore adhaerent,ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in sesemina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.nonne vides etiam, nocturna ad lumina linumnuper ubi extinctum admoveas, accendier antequam tetigit flammam, taedamque pari ratione?multaque praeterea prius ipso tacta vaporeeminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.Quod super est, agere incipiam quo foedere fiatnaturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.hunc homines lapidem mirantur; quippe catenamsaepe ex anellis reddit pendentibus ex se.quinque etenim licet inter dum pluresque videreordine demisso levibus iactarier auris,unus ubi ex uno dependet supter adhaerensex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;usque adeo permananter vis pervalet eius.Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quamipsius rei rationem reddere possis,et nimium longis ambagibus est adeundum;quo magis attentas auris animumque reposco.