arescit quia terra calore et semina si quaforte vaporis habet proprie, dimittit in auras.quo magis est igitur tellus effeta calore,fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.frigore cum premitur porro omnis terra coitqueet quasi concrescit, fit scilicet ut coeundoexprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.Esse apud Hammonis fanum fons luce diurnafrigidus et calidus nocturno tempore fertur.hunc homines fontem nimis admirantur et acrisole putant subter terras fervescere partim,nox ubi terribili terras caligine texit.quod nimis a verast longe ratione remotum.quippe ubi sol nudum contractans corpus aquainon quierit calidum supera de reddere parte,cum superum lumen tanto fervore fruatur,qui queat hic supter tam crasso corpore terramperquoquere umorem et calido focilare vapore?praesertim cum vix possit per saepta domoruminsinuare suum radiis ardentibus aestum.quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quodrara tenet circum fontem quam cetera tellusmultaque sunt ignis prope semina corpus aquai.hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,extemplo penitus frigescit terra coitque.hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.inde ubi sol radiis terram dimovit obortuset rare fecit calido miscente vapore,rursus in antiquas redeunt primordia sedesignis et in terram cedit calor omnis aquai.frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.praeterea solis radiis iactatur aquaiumor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;propterea fit uti quae semina cumque habet ignisdimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepestuppa iacit flammam concepto protinus igni,