in mentes hominum divinae nuntia formae,suscipere haec animi tranquilla pace valebis.inde videre licet qualis iam vita sequatur.quam quidem ut a nobis ratio verissima longereiciat, quamquam sunt a me multa profecta,multa tamen restant et sunt ornanda politisversibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,sunt tempestates et fulmina clara canenda,quid faciant et qua de causa cumque ferantur;ne trepides caeli divisis partibus amens,unde volans ignis pervenerit aut in utram severterit hinc partim, quo pacto per loca saeptainsinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.quorum operum causas nulla ratione viderepossunt ac fieri divino numine rentur.Principio tonitru quatiuntur caerula caelipropterea quia concurrunt sublime volantesaetheriae nubes contra pugnantibus ventis.nec fit enim sonitus caeli de parte serena,verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.praeterea neque tam condenso corpore nubesesse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autemtam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;nam cadere aut bruto deberent pondere pressaeut lapides, aut ut fumus constare nequirentnec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,carbasus ut quondam magnis intenta theatrisdat crepitum malos inter iactata trabesque,inter dum perscissa furit petulantibus auriset fragilis sonitus chartarum commeditatur;id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,aut ubi suspensam vestem chartasque volantisverberibus venti versant planguntque per auras.fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubesfrontibus adversis possint quam de latere irediverso motu radentes corpora tractim,aridus unde auris terget sonus ille diuqueducitur, exierunt donec regionibus artis.