quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!carbonumque gravis vis atque odor insinuaturquam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!at cum membra domans percepit fervida febris,tum fit odor vini plagae mactabilis instar.nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsagignier et taetro concrescere odore bitumen,denique ubi argenti venas aurique secuntur,terrai penitus scrutantes abdita ferro,qualis expiret Scaptensula subter odores?quidve mali fit ut exalent aurata metalla!quas hominum reddunt facies qualisque colores!nonne vides audisve perire in tempore parvoquam soleant et quam vitai copia desit,quos opere in tali cohibet vis magna necessis?hos igitur tellus omnis exaestuat aestusexpiratque foras in apertum promptaque caeli.Sic et Averna loca alitibus summittere debentmortiferam vim. de terra quae surgit in auras,ut spatium caeli quadam de parte venenet;quo simul ac primum pennis delata sit ales,impediatur ibi caeco correpta veneno,ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.quo cum conruit, hic eadem vis illius aestusreliquias vitae membris ex omnibus aufert.quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;posterius fit uti. cum iam cecidere veneniin fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,propterea quod magna mali fit copia circum.Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averniaeeraaeëra, qui inter avis cumquest terramque locatus.discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.cuius ubi e regione loci venere volantis,claudicat extemplo pinnarum nisus inaniset conamen utrimque alarum proditur omne.hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,scilicet in terram delabi pondere cogitnatura, et vacuum prope iam per inane iacentesdispergunt animas per caulas corporis omnis.frigidior porro in puteis aestate fit umor,