et quibus e fiant causis apparet origo;ianua ne pote eis Orci regionibus essecredatur, post hinc animas Acheruntis in orasducere forte deos manis inferne reamur,naribus alipedes ut cervi saepe putanturducere de latebris serpentia saecla ferarum.quod procul a vera quam sit ratione repulsumpercipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,in terra cuiusque modi rerum esse figuras;multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbosincutere et mortem quae possint adcelerare.et magis esse aliis alias animantibus aptasres ad vitai rationem ostendimus antepropter dissimilem naturam dissimilisquetexturas inter sese primasque figuras.multa meant inimica per auris, multa per ipsasinsinuant naris infesta atque aspera tactu,nec sunt multa parum tactu vitanda neque autemaspectu fugienda saporeque tristia quae sint.Deinde videre licet quam multae sint homini resacriter infesto sensu spurcaeque gravisque;arboribus primum certis gravis umbra tributausque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.est etiam magnis Heliconis montibus arbosfloris odore hominem taetro consueta necare.scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,multa modis multis multarum semina rerumquod permixta gerit tellus discretaque tradit.nocturnumque recens extinctum lumen ubi acrinidore offendit nares, consopit ibidem,concidere et spumas qui morbo mittere suevit.castoreoque gravi mulier sopita recumbit,et manibus nitidum teneris opus effluit ei,tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.multaque praeterea languentia membra per artussolvunt atque animam labefactant sedibus intus.denique si calidis etiam cunctere lavabrisplenior et lueris, solio ferventis aquai