ille ex aestifera parti venit amnis ab austrointer nigra virum percocto saecla coloreexoriens penitus media ab regione diei.est quoque uti possit magnus congestus harenaefluctibus adversis oppilare ostia contra,cum mare permotum ventis ruit intus harenam;quo fit uti pacto liber minus exitus amniset proclivis item fiat minus impetus undis.fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput eitempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonumnubila coniciunt in eas tunc omnia partis.scilicet, ad mediam regionem eiecta dieicum convenerunt, ibi ad altos denique montiscontrusae nubes coguntur vique premuntur.forsitan Aethiopum penitus de montibus altiscrescat, ubi in campos albas descendere ninguestabificis subigit radiis sol omnia lustrans.Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,expediam, quali natura praedita constent.principio, quod Averna vocantur nomine, id ab reinpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,e regione ea quod loca cum venere volantes,remigii oblitae pennarum vela remittuntpraecipitesque cadunt molli cervice profusaein terram, si forte ita fert natura locorum,aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.is locus est Cumas aput, acri sulpure montisoppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipsovertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,quo numquam pennis appellunt corpora raucaecornices, non cum fumant altaria donis;usque adeo fugitant non iras Palladis acrispervigili causa, Graium ut cecinere poeetaepoeëtae,sed natura loci opus efficit ipsa suapte.in Syria quoque fertur item locus esse videri,quadripedes quoque quo simul ac vestigia primumintulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,manibus ut si sint divis mactata repente.omnia quae naturali ratione geruntur,