flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,expediam. primum totius subcava montisest natura fere silicum suffulta cavernis.omnibus est porro in speluncis ventus et aeeraeër.ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeeraeër.hic ubi percaluit cale fecitque omnia circumsaxa furens, qua contingit, terramque et ab ollisexcussit calidum flammis velocibus ignem,tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.fert itaque ardorem longe longeque favillamdiffert et crassa volvit caligine fumumextruditque simul mirando pondere saxa;ne dubites quin haec animai turbida sit vis.praeterea magna ex parti mare montis ad eiusradices frangit fluctus aestumque resolvit.ex hoc usque mari speluncae montis ad altasperveniunt subter fauces. hac ire fatendumstet penetrare mari penitus res cogit apertoatque efflare foras ideoque extollere flammamsaxaque subiectare et arenae tollere nimbos.in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsinominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causamnon satis est, verum pluris, unde una tamen sit;corpus ut exanimum siquod procul ipse iacereconspicias hominis, fit ut omnis dicere causasconveniat leti, dicatur ut illius una;nam neque eum ferro nec frigore vincere possisinteriisse neque a morbo neque forte veneno,verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit eiscimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.Nilus in aestatem crescit campisque redundatunicus in terris, Aegypti totius amnis.is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,et contra fluvium flantes remorantur et undascogentes sursus replent coguntque manere.nam dubio procul haec adverso flabra ferunturflumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;