expediam; neque enim mediocri clade coortaflammae tempestas Siculum dominata per agrosfinitimis ad se convertit gentibus ora,fumida cum caeli scintillare omnia templacernentes pavida complebant pectora cura,quid moliretur rerum natura novarum.Hisce tibi in rebus latest alteque videndumet longe cunctas in partis dispiciendum,ut reminiscaris summam rerum esse profundamet videas caelum summai totius unumquam sit parvula pars et quam multesima constetnec tota pars, homo terrai quota totius unus.quod bene propositum si plane contueareac videas plane, mirari multa relinquas.numquis enim nostrum miratur, siquis in artusaccepit calido febrim fervore coortamaut alium quemvis morbi per membra dolorem?opturgescit enim subito pes, arripit acersaepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,existit sacer ignis et urit corpore serpensquam cumque arripuit partem repitque per artus,ni mirum quia sunt multarum semina rerumet satis haec tellus morbi caelumque mali fert,unde queat vis immensi procrescere morbi.sic igitur toti caelo terraeque putandumstex infinito satis omnia suppeditare,unde repente queat tellus concussa moveriperque mare ac terras rapidus percurrere turbo,ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;id quoque enim fit et ardescunt caelestia templaet tempestates pluviae graviore coortusunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'scilicet et fluvius qui visus maximus ei,qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingensarbor homoque videtur et omnia de genere omnimaxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,cum tamen omnia cum caelo terraque mariquenil sint ad summam summai totius omnem.Nunc tamen illa modis quibus inritata repente