proinde licet quamvis caelum terramque reanturincorrupta fore aeternae mandata saluti:et tamen inter dum praesens vis ipsa periclisubdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,ne pedibus raptim tellus subtracta feraturin barathrum rerumque sequatur prodita summafunditus et fiat mundi confusa ruina.Principio mare mirantur non reddere maiusnaturam, quo sit tantus decursus aquarum,omnia quo veniant ex omni flumina parte.adde vagos imbris tempestatesque volantes,omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;adde suos fontis; tamen ad maris omnia summamguttai vix instar erunt unius adaugmen;quo minus est mirum mare non augescere magnum.Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.quippe videmus enim vestis umore madentisexsiccare suis radiis ardentibus solem;at pelage multa et late substrata videmus.proinde licet quamvis ex uno quoque loco solumoris parvam delibet ab aequore partem,largiter in tanto spatio tamen auferet undis.Tum porro venti quoque magnam tollere partemumoris possunt verrentes aequora, ventisuna nocte vias quoniam persaepe videmussiccari mollisque luti concrescere crustas.Praeterea docui multum quoque tollere nubesumorem magno conceptum ex aequore pontiet passim toto terrarum spargere in orbi,cum pluit in terris et venti nubila portant.Postremo quoniam raro cum corpore tellusest et coniunctast oras maris undique cingens,debet, ut in mare de terris venit umor aquai,in terras itidem manare ex aequore salso;percolatur enim virus retroque remanatmateries umoris et ad caput amnibus omnisconfluit, inde super terras redit agmine dulciqua via secta semel liquido pede detulit undas.Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnaeexpirent ignes inter dum turbine tanto,