tum supera terram quae sunt extructa domorumad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,inclinata minent in eandem prodita partemprotractaeque trabes inpendent ire paratae.et metuunt magni naturam credere mundiexitiale aliquod tempus clademque manere,cum videant tantam terrarum incumbere molem!quod nisi respirent venti, vis nulla refrenetres neque ab exitio possit reprehendere euntis;nunc quia respirant alternis inque gravescuntet quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,saepius hanc ob rem minitatur terra ruinasquam facit; inclinatur enim retroque recellitet recipit prolapsa suas in pondere sedes.hac igitur ratione vacillant omnia tecta,summa magis mediis, media imis, ima perhilum.Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedamaut extrinsecus aut ipsa tellure coortain loca se cava terrai coniecit ibiquespeluncas inter magnas fremit ante tumultuversabundaQUE portatur, post incita cum visexagitata foras erumpitur et simul altamdiffindens terram magnum concinnat hiatum.in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegiin Peloponneso, quas exitus hic animaidisturbat urbes et terrae motus obortus.multaque praeterea ceciderunt moenia magnismotibus in terris et multae per mare pessumsubsedere suis pariter cum civibus urbes.quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animaiet fera vis venti per crebra foramina terraedispertitur ut horror et incutit inde tremorem;frigus uti nostros penitus cum venit in artus,concutit invitos cogens tremere atque movere.ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,tecta superne timent, metuunt inferne cavernasterrai ne dissoluat natura repente,neu distracta suum late dispandat hiatumidque suis confusa velit complere ruinis.