atque aliis aliae nubes nimbique rigantesinsuper atque omni vulgo de parte feruntur,terraque cum fumans umorem tota redhalat.hic ubi sol radiis tempestatem inter opacamadversa fulsit nimborum aspargine contra,tum color in nigris existit nubibus arqui.Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsumomnia, nix venti grando gelidaeque pruinaeet vis magna geli, magnum duramen aquarum,et mora quae fluvios passim refrenat aventis,perfacilest tamen haec reperire animoque videre,omnia quo pacto fiant quareve creentur,cum bene cognoris elementis reddita quae sint.Nunc age, quae ratio terrai motibus extetpercipe. et in primis terram fac ut esse rearissupter item ut supera ventosis undique plenamspeluncis multosque lacus multasque lucunasin gremio gerere et rupes deruptaque saxa;multaque sub tergo terrai flumina tectavolvere vi fluctus summersos caeca putandumst;undique enim similem esse sui res postulat ipsa.his igitur rebus subiunctis suppositisqueterra superne tremit magnis concussa ruinis,subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;quippe cadunt toti montes magnoque repenteconcussu late disserpunt inde tremores.et merito, quoniam plaustris concussa tremescunttecta viam propter non magno pondere tota,nec minus exultant, si quidvis cumque viaiferratos utrimque rotarum succutit orbes.Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunasgleba vetustate e terra provolvitur ingens,ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;ut vas inter aquas non quit constare, nisi umordestitit in dubio fluctu iactarier intus.Praeterea ventus cum per loca subcava terraecollectus parte ex una procumbit et urgetobnixus magnis speluncas viribus altas,incumbit tellus quo venti prona premit vis.