urget enim quoque signiferi super aetheris aestuset quasi densendo subtexit caerula nimbis.Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illacorpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;innumerabilem enim numerum summamque profundiesse infinitam docui, quantaque volarentcorpora mobilitate ostendi quamque repenteimmemorabile per spatium transire solerent.haut igitur mirumst, si parvo tempore saepetam magnis ventis tempestas atque tenebraecoperiant maria ac terras inpensa superne,undique quandoquidem per caulas aetheris omniset quasi per magni circum spiracula mundiexitus introitusque elementis redditus extat.Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altisnubibus umor et in terras demissus ut imberdecidat, expediam. primum iam semina aquaimulta simul vincam consurgere nubibus ipsisomnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumqueet nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,sudor item atque umor qui cumque est denique membris.concipiunt etiam multum quoque saepe marinumumorem, vel uti pendentia vellera lanae,cum supera magnum mare venti nubila portant.consimili ratione ex omnibus amnibus umortollitur in nubis. quo cum bene semina aquarummulta modis multis convenere undique adaucta,confertae nubes umorem mittere certantdupliciter; nam vis venti contrudit et ipsacopia nimborum turba maiore coactaurget et e supero premit ac facit effluere imbris.praeterea cum rarescunt quoque nubila ventisaut dissolvuntur solis super icta calore,mittunt umorem pluvium stillantque, quasi ignicera super calido tabescens multa liquescat.sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraquenubila vi cumulata premuntur et impete venti.at retinere diu pluviae longumque morariconsuerunt, ubi multa cientur semina aquarum