ille in aquam subito totum se inmittit et omneexcitat ingenti sonitu mare fervere cogens.Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipsevertex conradens ex aeereaeëre semina nubiset quasi demissum caelo prestera imitetur;hic ubi se in terras demisit dissoluitque,turbinis immanem vim provomit atque procellae.sed quia fit raro omnino montisque necessestofficere in terris, apparet crebrius idemprospectu maris in magno caeloque patenti.Nubila concrescunt, ubi corpora multa volandohoc super in caeli spatio coiere repenteasperiora, modis quae possint indupeditaexiguis tamen inter se compressa teneri.haec faciunt primum parvas consistere nubes;inde ea comprendunt inter se conque greganturet coniungendo crescunt ventisque ferunturusque adeo donec tempestas saeva coortast.Fit quoque uti montis vicina cacumina caeloquam sint quoque magis, tanto magis edita fumentadsidue fulvae nubis caligine crassapropterea quia, cum consistunt nubila primum,ante videre oculi quam possint tenvia, ventiportantes cogunt ad summa cacumina montis;hic demum fit uti turba maiore coortaet condensa queant apparere et simul ipsovertice de montis videantur surgere in aethram.nam loca declarat sursum ventosa patereres ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.Praeterea permulta mari quoque tollere totocorpora naturam declarant litore vestissuspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.quo magis ad nubis augendas multa videnturposse quoque e salso consurgere momine ponti;nam ratio consanguineast umoribus omnis.Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsasurgere de terra nebulas aestumque videmus,quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntursuffunduntque sua caelum caligine et altassufficiunt nubis paulatim conveniundo;