discutiant, sed naturae species ratioque.quo magis inceptum pergam pertexere dictis.Et quoniam docui mundi mortalia templaesse et nativo consistere corpore caelum,et quae cumque in eo fiunt fierique necessestpleraque dissolui, qui restant percipe porro,quandoquidem semel insignem conscendere currumtu mihi supremae praescripta ad candida calliscurrenti spatium praemonstra, callida musaCalliope, requies hominum divomque voluptas,te duce ut insigni capiam cum laude coronam.ventorum existant, placentur ut omnia rursumquae fuerint, sint placato conversa furore.cetera quae fieri in terris caeloque tuenturmortales, pavidis cum pendent mentibus saepeet faciunt animos humilis formidine divomdepressosque premunt ad terram propterea quodignorantia causarum conferre deorumcogit ad imperium res et concedere regnum.quorum operum causas nulla ratione viderepossunt ac fieri divino numine rentur.nam bene qui didicere deos securum agere aevom,si tamen interea mirantur qua rationequaeque geri possint, praesertim rebus in illisquae supera caput aetheriis cernuntur in oris,rursus in antiquas referuntur religioniset dominos acris adsciscunt, omnia possequos miseri credunt, ignari quid queat esse,quid nequeat, finita potestas denique cuiquequa nam sit ratione atque alte terminus haerens;quo magis errantes caeca ratione feruntur.quae nisi respuis ex animo longeque remittisdis indigna putare alienaque pacis eorum,delibata deum per te tibi numina sanctasaepe oberunt; non quo violari summa deum vispossit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,sed quia tute tibi placida cum pace quietosconstitues magnos irarum volvere fluctus,nec delubra deum placido cum pectore adibis,nec de corpore quae sancto simulacra feruntur