deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.interutrasque igitur cum caeli tempora constant,tum variae causae concurrunt fulminis omnes.nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,ut discordia sit rerum magnoque tumultuignibus et ventis furibundus fluctuet aeeraeër.prima caloris enim pars est postrema rigoris;tempus id est vernum; quare pugnare necessestdissimilis res inter se turbareque mixtas.et calor extremus primo cum frigore mixtusvolvitur, autumni quod fertur nomine tempus,hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.propterea freta sunt haec anni nominitanda,nec mirumst, in eo si tempore plurima fiuntfulmina tempestasque cietur turbida caelo,ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.Hoc est igniferi naturam fulminis ipsamperspicere et qua vi faciat rem quamque videre,non Tyrrhena retro volventem carmina frustraindicia occultae divum perquirere mentis,unde volans ignis pervenerit aut in utram severterit hinc partim, quo pacto per loca saeptainsinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.quod si Iuppiter atque alii fulgentia diviterrifico quatiunt sonitu caelestia templaet iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,cur quibus incautum scelus aversabile cumquestnon faciunt icti flammas ut fulguris halentpectore perfixo, documen mortalibus acre,et potius nulla sibi turpi conscius in revolvitur in flammis innoxius inque pediturturbine caelesti subito correptus et igni?cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?in terraque patris cur telum perpetiunturoptundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?denique cur numquam caelo iacit undique puro