quin, prius in cursu si non accenditur igni,at tepefacta tamen veniat commixta calore.Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictuset celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,nubibus ipsa quod omnino prius incita se viscolligit et magnum conamen sumit eundi,inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,exprimitur vis atque ideo volat impete miro,ut validis quae de tormentis missa feruntur.Adde quod e parvis et levibus est elementis,nec facilest tali naturae obsistere quicquam;inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,non igitur multis offensibus in remorandohaesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.Deinde, quod omnino natura pondera deorsumomnia nituntur, cum plagast addita vero,mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,ut vehementius et citius quae cumque moranturobvia discutiat plagis itinerque sequatur.Denique quod longo venit impete, sumere debetmobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundoet validas auget viris et roborat ictum;nam facit ut quae sint illius semina cumquee regione locum quasi in unum cuncta ferantur,omnia coniciens in eum volventia cursum.Forsitan ex ipso veniens trahat aeereaeëre quaedamcorpora, quae plagis incendunt mobilitatem.incolumisque venit per res atque integra transitmulta, foraminibus liquidus quia transviat ignis.multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsacorporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.dissoluit porro facile aes aurumque repenteconferve facit, e parvis quia facta minutecorporibus vis est et levibus ex elementis,quae facile insinuantur et insinuata repentedissoluont nodos omnis et vincla relaxant.Autumnoque magis stellis fulgentibus altaconcutitur caeli domus undique totaque tellus,et cum tempora se veris florentia pandunt.frigore enim desunt ignes ventique calore