inde ubi percaluit venti vis et gravis ignisimpetus incessit, maturum tum quasi fulmenperscindit subito nubem ferturque coruscisomnia luminibus lustrans loca percitus ardor.quem gravis insequitur sonitus, displosa repenteopprimere ut caeli videantur templa superne.inde tremor terras graviter pertemptat et altummurmura percurrunt caelum; nam tota fere tumtempestas concussa tremit fremitusque moventur.quo de concussu sequitur gravis imber et uber,omnis uti videatur in imbrem vertier aetheratque ita praecipitans ad diluviem revocare;tantus discidio nubis ventique procellamittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.Est etiam cum vis extrinsecus incita ventiincidit in validam maturo culmine nubem;quam cum perscidit, extemplo cadit igneus illevertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igniigniscat tamen in spatio longoque meatu,dum venit amittens in cursu corpora quaedamgrandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,atque alia ex ipso conradens aeereaeëre portatparvola, quae faciunt ignem commixta volando;non alia longe ratione ac plumbea saepefervida fit glans in cursu, cum multa rigoriscorpora dimittens ignem concepit in auris.Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,confluere ex ipso possunt elementa vaporiset simul ex illa quae tum res excipit ictum;ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illisemina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.sic igitur quoque res accendi fulmine debet,opportuna fuit si forte et idonea flammis.nec temere omnino plane vis frigida ventiesse potest, ea quae tanta vi missa supernest,