disturbare domos, avellere tigna trabesqueet monimenta virum commoliri atque ciere,exanimare homines, pecudes prosternere passim,cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,expediam neque te in promissis plura morabor.Fulmina gignier e crassis alteque putandumstnubibus extructis; nam caelo nulla serenonec leviter densis mittuntur nubibus umquam.nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;quod tunc per totum concrescunt aeeraaeëra nubes,undique uti tenebras omnis Acherunta reamurliquisse et magnas caeli complesse cavernas,aeusqueæusque adeo tetra nimborum nocte coortainpendent atrae formidinis ora superne,aeæcum commoliri tempestas fulmina coeptat.praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,ut picis e caelo demissum flumen, in undassic cadit effertus tenebris procul et trahit atramfulminibus gravidam tempestatem atque procellis,ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.sic igitur supera nostrum caput esse putandumsttempestatem altam; neque enim caligine tantaobruerent terras, nisi inaedificata supernemulta forent multis exempto nubila sole;nec tanto possent venientes opprimere imbri,flumina abundare ut facerent camposque natare,si non extructis foret alte nubibus aether.hic igitur ventis atque ignibus omnia plenasunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.quippe etenim supra docui permulta vaporissemina habere cavas nubes et multa necessestconcipere ex solis radiis ardoreque eorum.hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unumforte locum quemvis, expressit multa vaporissemina seque simul cum eo commiscuit igni,insinuatus ibi vortex versatur in artoet calidis acuit fulmen fornacibus intus;nam duplici ratione accenditur: ipse sua cummobilitate calescit et e contagibus ignis.