semina convolvunt e nubibus atque ita coguntmulta rotantque cavis flammam fornacibus intus,donec divolsa fulserunt nube corusci.Hac etiam fit uti de causa mobilis illedevolet in terram liquidi color aureus ignis,semina quod nubes ipsas permulta necessustignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.quippe etenim solis de lumine multa necessestconcipere, ut merito rubeant ignesque profundant.hasce igitur cum ventus agens contrusit in unumcompressitque locum cogens, expressa profunduntsemina, quae faciunt flammae fulgere colores.Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;nam cum ventus eas leviter diducit euntisdissoluitque, cadant ingratius illa necessestsemina quae faciunt fulgorem. tum sine taetroterrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.Quod superest, quali natura praedita constentfulmina, declarant ictus et inusta vaporissigna notaeque gravis halantis sulpuris auras;ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.praeterea saepe accendunt quoque tecta domorumet celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignemconstituit natura minutis mobilibusquecorporibus, cui nil omnino obsistere possit.transit enim validum fulmen per saepta domorumclamor ut ac voces, transit per saxa, per aeraet liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.curat item vasis integris vina repentediffugiant, quia ni mirum facile omnia circumconlaxat rareque facit lateramina vasisadveniens calor eius et insinuatus in ipsummobiliter soluens differt primordia vini.quod solis vapor aetatem non posse videturefficere usque adeo pollens fervore corusco.tanto mobilior vis et dominantior haec est.Nunc ea quo pacto gignantur et impete tantofiant ut possint ictu discludere turris,