excussere suo concursu, ceu lapidem sipercutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumenexilit et claras scintillas dissipat ignis.sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auristardius adveniunt quam visum quae moveant res.id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quemancipiti videas ferro procul arboris auctum,ante fit ut cernas ictum quam plaga per aurisdet sonitum; sic fulgorem quoque cernimus antequam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur ignie simili causa, concursu natus eodem.Hoc etiam pacto volucri loca lumine tinguntnubes et tremulo tempestas impete fulgit.ventus ubi invasit nubem et versatus ibidemfecit ut ante cavam docui spissescere nubem,mobilitate sua fervescit; ut omnia motupercalefacta vides ardescere, plumbea veroglans etiam longo cursu volvenda liquescit.ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,dissipat ardoris quasi per vim expressa repentesemina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;inde sonus sequitur, qui tardius adlicit aurisquam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.scilicet hoc densis fit nubibus et simul alteextructis aliis alias super impete miro.ne tibi sit frudi quod nos inferne videmusquam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.contemplator enim, cum montibus adsimulatanubila portabunt venti transversa per auras,aut ubi per magnos montis cumulata videbisinsuper esse aliis alia atque urguere supernain statione locata sepultis undique ventis;tum poteris magnas moles cognoscere eorumspeluncasque vel ut saxis pendentibus structascernere, quas venti cum tempestate coortaconplerunt, magno indignantur murmure clausinubibus in caveisque ferarum more minantur,nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,quaerentesque viam circum versantur et ignis