poenibat paulo post turpi morte malaque,desertos, opis expertis, incuria mactans.qui fuerant autem praesto, contagibus ibantatque labore, pudor quem tum cogebat obireblandaque lassorum vox mixta voce querellae.optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.Praeterea iam pastor et armentarius omniset robustus item curvi moderator aratrilanguebat, penitusque casa contrusa iacebantcorpora paupertate et morbo dedita morti.exanimis pueris super exanimata parentumcorpora non numquam posses retroque viderematribus et patribus natos super edere vitam.nec minimam partem ex agris maeror is in urbemconfluxit, languens quem contulit agricolarumcopia conveniens ex omni morbida parte.omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,confertos ita acervatim mors accumulabat.multa siti prostrata viam per proque volutacorpora silanos ad aquarum strata iacebantinterclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,multaque per populi passim loca prompta viasquelanguida semanimo cum corpore membra videreshorrida paedore et pannis cooperta perire,corporis inluvie, pelli super ossibus una,ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.omnia denique sancta deum delubra repleratcorporibus mors exanimis onerataque passimcuncta cadaveribus caelestum templa manebant,hospitibus loca quae complerant aedituentes.nec iam religio divom nec numina magnipendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,quo prius hic populus semper consuerat humari;perturbatus enim totus trepidabat et unusquisque suum pro re cognatum maestus humabat.multaque res subita et paupertas horrida suasit;namque suos consanguineos aliena rogoruminsuper extructa ingenti clamore locabantsubdebantque faces, multo cum sanguine saepe