Hoc etiam pacto tonitru concussa videnturomnia saepe gravi tremere et divolsa repentemaxima dissiluisse capacis moenia mundi,cum subito validi venti conlecta procellanubibus intorsit sese conclusaque ibidemturbine versanti magis ac magis undique nubemcogit uti fiat spisso cava corpore circum,post ubi conminuit vis eius et impetus acer,tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.nec mirum, cum plena animae vensicula parvasaepe haud dat parvum sonitum displosa repente.Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,ut sonitus faciant; etenim ramosa videmusnubila saepe modis multis atque aspera ferri;scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauriperflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.Fit quoque ut inter dum validi vis incita ventiperscindat nubem perfringens impete recto;nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,hic, ubi lenior est, in terra cum tamen altaarbusta evolvens radicibus haurit ab imis.sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmurdant in frangendo graviter; quod item fit in altisfluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardensfulminis; haec multo si forte umore recepitignem, continuo magno clamore trucidat;ut calidis candens ferrum e fornacibus olimstridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.Aridior porro si nubes accipit ignem,uritur ingenti sonitu succensa repente,lauricomos ut si per montis flamma vageturturbine ventorum comburens impete magno;nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurusterribili sonitu flamma crepitante crematur.Denique saepe geli multus fragor atque ruinagrandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;ventus enim cum confercit, franguntur in artumconcreti montes nimborum et grandine mixti.Fulgit item, nubes ignis cum semina multa