posterius tamen hunc tabes letumque manebat,aut etiam multus capitis cum saepe dolorecorruptus sanguis expletis naribus ibat.huc hominis totae vires corpusque fluebat.profluvium porro qui taetri sanguinis acreexierat, tamen in nervos huic morbus et artusibat et in partis genitalis corporis ipsas.et graviter partim metuentes limina letivivebant ferro privati parte virili,et manibus sine non nulli pedibusque manebantin vita tamen et perdebant lumina partim.usque adeo mortis metus iis incesserat acer.atque etiam quosdam cepere oblivia rerumcunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.multaque humi cum inhumata iacerent corpora supracorporibus, tamen alituum genus atque ferarumaut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.nec tamen omnino temere illis solibus ullacomparebat avis, nec tristia saecla ferarumexibant silvis. languebant pleraque morboet moriebantur. cum primis fida canum visstrata viis animam ponebat in omnibus aegre;extorquebat enim vitam vis morbida membris.incomitata rapi certabant funera vastanec ratio remedii communis certa dabatur;nam quod ali dederat vitalis aeerisaeëris aurasvolvere in ore licere et caeli templa tueri,hoc aliis erat exitio letumque parabat.Illud in his rebus miserandum magnopere unumaerumnabile erat, quod ubi se quisque videbatimplicitum morbo, morti damnatus ut esset,deficiens animo maesto cum corde iacebat,funera respectans animam amittebat ibidem.quippe etenim nullo cessabant tempore apisciex aliis alios avidi contagia morbi,lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,idque vel in primis cumulabat funere funusnam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,vitai nimium cupidos mortisque timentis