ut nebula ac nubes paulatim repit et omnequa graditur conturbat et immutare coactat,fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,corrumpat reddatque sui simile atque alienum.haec igitur subito clades nova pestilitasqueaut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsasaut alios hominum pastus pecudumque cibatus,aut etiam suspensa manet vis aeereaeëre in ipsoet, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.consimili ratione venit bubus quoque saepepestilitas et iam pigris balantibus aegror.nec refert utrum nos in loca deveniamusnobis adversa et caeli mutemus amictum,an caelum nobis ultro natura corumptumdeferat aut aliquid quo non consuevimus uti,quod nos adventu possit temptare recenti.Haec ratio quondam morborum et mortifer aestusfinibus in Cecropis funestos reddidit agrosvastavitque vias, exhausit civibus urbem.nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,aeeraaeëra permensus multum camposque natantis,incubuit tandem populo Pandionis omni.inde catervatim morbo mortique dabantur.principio caput incensum fervore gerebantet duplicis oculos suffusa luce rubentes.sudabant etiam fauces intrinsecus atraesanguine et ulceribus vocis via saepta coibatatque animi interpres manabat lingua cruoredebilitata malis, motu gravis, aspera tactu.inde ubi per fauces pectus complerat et ipsummorbida vis in cor maestum confluxerat aegris,omnia tum vero vitai claustra lababant.spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.atque animi prorsum tum vires totius, omnelanguebat corpus leti iam limine in ipso.intolerabilibusque malis erat anxius angoradsidue comes et gemitu commixta querella,singultusque frequens noctem per saepe diemque