nec tibi tam longis opus est ambagibus usquamnec me tam multam hic operam consumere par est,sed breviter paucis praestat comprendere multa.quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,ut cava conveniant plenis haec illius illahuiusque inter se, iunctura haec optima constat.est etiam, quasi ut anellis hamisque plicatainter se quaedam possint coplata teneri;quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.Nunc ratio quae sit morbis aut unde repentemortiferam possit cladem conflare coortamorbida vis hominum generi pecudumque catervis,expediam, primum multarum semina rerumesse supra docui quae sint vitalia nobis,et contra quae sint morbo mortique necessestmulta volare; ea cum casu sunt forte coortaet perturbarunt caelum, fit morbidus aeeraeër.atque ea vis omnis morborum pestilitasqueaut extrinsecus ut nubes nebulaeque superneper caelum veniunt aut ipsa saepe coortade terra surgunt, ubi putorem umida nactastintempestivis pluviisque et solibus icta.nonne vides etiam caeli novitate et aquarumtemptari procul a patria qui cumque domoqueadveniunt ideo quia longe discrepitant res?nam quid Brittannis caelum differre putamus,et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atqueusque ad nigra virum percocto saecla colore?quae cum quattuor inter se diversa videmusquattuor a ventis et caeli partibus esse,tum color et facies hominum distare videnturlargiter et morbi generatim saecla tenere.est elephas morbus qui propter flumina Niligignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.Atthide temptantur gressus oculique in Achaeisfinibus. inde aliis alius locus est inimicuspartibus ac membris; varius concinnat id aeeraeër.proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,commovet atque aeeraeër inimicus serpere coepit,