causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.Principio fluere e lapide hoc permulta necessestsemina sive aestum, qui discutit aeeraaeëra plagis,inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.hoc ubi inanitur spatium multusque vace fitin medio locus, extemplo primordia ferriin vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utqueanulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.nec res ulla magis primoribus ex elementisindupedita suis arte conexa cohaeretquam validi ferri natura et frigidus horror.quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,corpora si nequeunt e ferro plura coortain vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsumiam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fitcumque locus, sive e transverso sive superne,corpora continuo in vacuum vicina feruntur;quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsasponte sua sursum possunt consurgere in auras.huc accedit item, quare queat id magis esse,haec quoque res adiumento motuque iuvatur,quod, simul a fronte est anelli rarior aeeraeërfactus inanitusque locus magis ac vacuatus,continuo fit uti qui post est cumque locatusaeeraeër a tergo quasi provehat atque propellat.semper enim circum positus res verberat aeeraeër;sed tali fit uti propellat tempore ferrum,parte quod ex una spatium vacat et capit in se.hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferriparvas ad partis subtiliter insinuatustrudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.denique res omnes debent in corpore habereaeeraaeëra, quandoquidem raro sunt corpore et aeeraeëromnibus est rebus circum datus adpositusque.hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeeraeër,sollicito motu semper iactatur eoqueverberat anellum dubio procul et ciet intus,scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit