Primae frugiparos fetus mortalibus aegrisdididerunt quondam praeclaro nomine Athenaeet recreaverunt vitam legesque rogaruntet primae dederunt solacia dulcia vitae,cum genuere virum tali cum corde repertum,omnia veridico qui quondam ex ore profudit;cuius et extincti propter divina repertadivolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.nam cum vidit hic ad victum quae flagitat ususomnia iam ferme mortalibus esse parataet, pro quam possent, vitam consistere tutam,divitiis homines et honore et laude potentisaffluere atque bona gnatorum excellere fama,nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,atque animi ingratis vitam vexare sine ullapausa atque infestis cogi saevire querellis,intellegit ibi vitium vas efficere ipsumomniaque illius vitio corrumpier intus,quae conlata foris et commoda cumque venirent;partim quod fluxum pertusumque esse videbat,ut nulla posset ratione explerier umquam,partim quod taetro quasi conspurcare saporeomnia cernebat, quae cumque receperat, intus.veridicis igitur purgavit pectora dictiset finem statuit cuppedinis atque timorisexposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,quid foret, atque viam monstravit, tramite parvoqua possemus ad id recto contendere cursu,quidve mali foret in rebus mortalibus passim,quod fieret naturali varieque volaretseu casu seu vi, quod sic natura parasset,et quibus e portis occurri cuique deceret,et genus humanum frustra plerumque probavitvolvere curarum tristis in pectore fluctus.nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecisin tenebris metuunt, sic nos in luce timemusinter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quamquae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessestnon radii solis nec lucida tela diei